
In the meantime, while I accept this for my dreadful sins &c, I am embarrassed to think that (given the traditional—but inaccurate—attribution of overindulgence as the cause) it has happened at the end of Lent, of all times!
Inventor rutili dux bone luminis
Qui certis vicibus tempora dividis,
Merso sole chaos ingruit horridum,
Lucem redde tuis Christe fidelibus.
Quamvis innumero sidere regia (regiam)
Lunarique polum lampade pinxeris,
Incussu silicis lumina nos tamen
Monstras saxigeno semine quærere.
Ne nesciret homo spem sibi luminis
In Christi solido corpore conditam,
Qui dici stabilem se voluit Petram,
Nostris igniculis unde genus venit.
Splendet ergo tuis muneribus, Pater,
Flammis mobilibus scilicet atria,
Absentemque diem lux agit æmula,
Quam nox cum lacero victa fugit peplo,
Per quem splendet honor, laus, sapientia,
Majestas, bonitas et pietas tua,
Regnum contineant Numine triplici,
Texens perpetuis sæcula sæculis.
Precamur ergo te, Domine, ut nos famulos tuos, omnem clerum et devotissimum populum, una cum patre nostro papa N., atque rege nostro N., necnon et episcopo nostro N., quiete temporum concessa, in his paschalibus gaudiis conservare digneris, Qui semper vivis, regnas, imperas, necnon et gloriaris, solus Deus, solus Altissimus, Jesu Christe cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
In his duabus letaniis, non dicatur Pater de Cælis neque Fili Redemptor mundi Deus, neque Spiritus Sancte Deus neque Sancta Trinitas, unus Deus. Gelasius Papa ostendit dicens; Quia ipse qui Pater et Filius et Spiritus Sanctus, una persona in Trinitate et tres personæ in Unitate, et in sepulchro se custodiri promittitur, omnino de adhuc surrexerat a mortuis qui voluit propetiam implere, sed jacuit in sepuchro usque ad tertium diem, quod bene istæ prædictæ quatuor clausulæ in his letaniis possunt prætermitti.The font blessing is long, and at the end we have another hymn (also called a letania) sung by three senior clerics in silk copes: again there is a chorus to each verse. It would go to ‘Christ is made the sure foundation’ (but I’m sure it didn’t!)
ex sanctorum angelorum, totum mundum adjuva.
Ora primum tu pro nobis, Virgo mater Germinis.
Et ministri Patris summi ordinis angelici.
Supplicate Christo regi cœtus apostolici
Supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum.
Implorate confessores consonæque virgines.
Quo donetur magnæ nobis tempus indulgentiæ.
Omnes sancti atque justi, nos precamur cernui,
Ut purgetur crimen omne vestro sub oramine.
Hujus, Christe Pater alme, plebis vota suscipe,
Qui plasmati protoplastum et genus gignentium
Præsta Patris atque Nati compar Sancte Spiritus,
Ut te solum semper omni diligamus tempore.
Lux et origo lucis summæ, Deus, eleyson.
In cujus nutu cuncta constant semper, eleyson.
Qui solus potes misereri, nobis eleyson.
Redemptor hominum et salus eorum, benigne nobis eleyson.
Per crucem redempti a morte perenni, te exoramus, eleyson.
Qui es Verbum Patris, sator pietatis, lux veritatis, eleyson.
Paraclyte, Spiritus Sancte, Deus, nobis eleyson.
Medicina nostra et misericordia, eleyson.
Trinitas et unitas sancta, nostri semper eleyson.
Conditor, Kyrie, omnium, ymas creaturarum, eleyson.
Tu nostra delens crimina, nobis incessanter eleyson.
Ne sinas perire facturam: sed clemens ei eleyson.
Christe, Patris unice, natus de virgine, nobis eleyson.
Mundum perditum qui tuo sanguine salvasti de morte, eleyson.
Ad te nunc clamantum preces exaudias pius, eleyson.
Spiritus alme, tua nos reple gratia, eleyson.
A Patre et Nato qui manus jugiter, nobis eleyson.
Trinitas sancta, trina Unitas, simul adoranda,
Nostrorum scelerum vincula resolve redimens a morte,
Omnes proclamemus nunc voce dulciflua, Deus, eleyson.
Redemptor, sume carnem temet concinentium.
Audi judex mortuorum una spes mortalium.
Audi voces proferentum, dona pacis præmium.
Assit flamen sacrosanctum, olim per diluvium
Qui ramum tulit olivæ ad archam Ecclesiæ.
Arbor fœta alma luce hoc sacrandum protulit,
Fert hoc prona præsens turba Salvatori sæculi,
Consecrare tu dignare, Rex perennis patriæ,
Hoc oleum signum vivum contra jura dæmonum.
Ut novetur sexus omnis unctione chrismatis,
Et medetur sauciata dignitatis gloria.
Stans ad aram, immo supplex, infulatus pontifex
Debitum persolvat omne consecrato consecrato chrismate;
Sit hæc dies festa nobis sæculorum sæculis;
Sit sacrata laude digna nec senescat tempore;
Laus perennis Deo Patri gloriaque Filio,
Honor, virtus ac potestas amborum Paraclito.
Sancti Spiritus
Adsit nobis gratia
Quae corda nostra sibi
Faciat habitaculum
Expulsis inde cunctis
Vitiis spiritalibus.
Spiritus alme, illustrator hominum,
Horridas nostrae mentis
Purga tenebras.
Amator sanctae sensatorum
Semper cogitatuum,
Infunde unctionem tuam,
Clemens nostris sensibus.
Tu purificator omnium
Flagitiorum Spiritus,
Purifica nostri oculum
Interioris hominis;
Ut videri supremus
Genitor possit a nobis,
Mundi cordis quem soli
Cernere possunt oculi.
Prophetas tu inspirasti, ut praeconia
Christi praecinuissent inclyta.
Apostolos confortasti, ut trophaeum
Christi per totum mundum veherent
Quando machinam per Verbum suum
Fecit Deus coeli, terrae, maris,
Tu super aquas foturus eas, numen
Tuum expandisti, Spiritus.
Tu animabus vivificandis
Aquas fecundas,
Tu, aspirando da spiritales
Esse homines.
Tu divisum per linguas mundum
Et ritus adunasti, Spiritus.
Idololatras ad cultum
Dei revocas,
Magistrorum optime.
Ergo nos supplicantes tibi
Exaudi propitius, sancte Spiritus,
Sine quo preces omnes cassae
Creduntur et indignae
Dei auribus.
Tu, qui omnium saeculorum sanctos,
Tui numinis docuisti instinctu,
Amplectendo spiritus;
Ipse, hodie apostolos Christi
Donans munere insolito
Et cunctis inaudito seclis,
Hunc diem gloriosum fecisti.