Monday, 6 February 2012

The Use of Nidaros

Having found a link on the Orkney Chant blog to a facsimile missal of the Nidaros Use (pre-Reformation Norwegian), I got a sudden urge to transcribe the Ordinary (you know, the way one does). Please excuse the typos, the inconsistent spelling and punctuation, the occasional blunder; I did it this morning at one sitting without reviewing it. It's only for interest's sake.
I should perhaps explain that mediaeval and renaissance texts tend to use a lot of abbreviations with which I'm not entirely conversant. But one can pick up a certain amount as one goes through. And, of course, I can't lay my hands on my copy of Hoepli.

It seems to be a step nearer the Roman Use than the Sarum, but then is probably a bit later.

Mass begins p.73 of the facsimile, if you want to have a look yourself and make improvements.


Sacerdos missa celebraturus subscriptum legat hymnum

Veni Creator Spiritus

usque ad finem. Deinde legantur psalmi sequentes

Quam dilecta. Gloria Patri.
Ave Maria.
Deus propitius esto mihi peccatori.
Et pre peccatis meis propter nomen sanctum tuum Domine Jesu Christe quia pius es.

Ps Benedixisti. Gloria Patri. Ave Maria.
Deus propitius.

Ps. Inclina Domine.
Credidi.
De Profundis.

Finitis psalmis dicat Antiphona
Veni Sancte Spiritus.
Deinde Kyriel. Christel. Kyrieel. 
Pater noster.
Et ne nos.

Convertere, Domine, usquequo.
Et deprecabilis esto super servos tuos.
Fiat misericordia tua Domine super nos.
Quemadmodum speravimus in te.
Sacerdotes tui induantur justitiam.
Et sancti tui exultent.
Protector noster aspice Deus.
Et respice in faciem Christi tui.
Domine Deus virt[utum converte nos].
Et ostende fa[ciem tuam et salvi erimus].
Domine exau[di orationem meam].
Et cla[mor meus ad te veniat].
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Fac me quaeso omnipotens Deus ita iusticia indui: ut in sanctorum tuorum merear exultatione letari: quatenus emundatus a cunctis vicios sordibus: consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum meque tua mi[sericordi]a a viciis omnibus exuat: quem conscientia propria reatus accusat. Per Christum Dominum nostrum.

Psalmus.
Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me.
Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus.
Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum: et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei ad Deum qui lætificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cythara, Deus, Deus meus: Quare tristis es, anima mea et quare conturbas me.
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei et Deus meus.
Gloria Patri.

Kyrieleyson. Christeleyson. Kyrieleyson.
Pater noster.
Et ne nos.

Introibo ad altare Dei: ad Deum qui letificat iuventutem meam.
Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in seculum misericordia eius.

Confiteor Deo omnipotenti et beatæ &c.

Respondet.
Misereatur vestri omnipotens Deus et dimis. &c.
Dominus custodiat nos ab omni malo.
Custodiat animam tuam Dominus.
Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum nostrorum, spacium vere pentitentie, emendationem vite: gratiam et constolationem Sancti Spiritus tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Deus tu conversus vivificabis nos.
Et plebs tua letabitur in te.
Ostende nob[is Domine misericordiam tuam].
Et salut[are tuum da nobis].
Ab occult[is meis munda me Domine]. 
Et ab [alienis parce servo tuo].
Domine Deus [virtutum, converte nos]. [?]
[Et ostende faciem tuam et salvi erimus.] [?]
Domine exaudi [orationem meam].
[Et clamor meus ad te veniat].
Dominus vobiscum.
[Et cum spiritu tuo.]

Hic inclinet se dicens.
Aufer a nobis Domine cunctas iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire.
Acciones nostras quæsumus Domine et aspirando præveni et adjuvando prosequere: ut cuncta nostra operatio et oratio et a te semper i[n]cipiat: et per te incepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Et osculato altari dicat.
Adiutorium nostrum [in nomine Domini}.
Qui fec[it cælum et terram].
Sit no[men Domini benedictum].
Ex hoc [nunc et usque in sæculum].
Benedicite Dominus.
In nomine Patris et Filii et Spiritussancti. Amen.

Hic inchoatur officium misse. Deinde

Kyrieleyson.
Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Iesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.

In summis de beata virgine
Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Iesu Christe. Spiritus et alme orphanorum paraclite.Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Primogenitus Marie virginis matris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Ad Marie gloriam. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus. Mariam sanctificans. Tu solus Dominus. Mariam gubernans. Tu solus Altissimus, Mariam coronans, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.

Ferialibus diebus de domina.
Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili Marie unigenite, Iesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis per precem piissimam tue matris Marie virginis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Ut nos tibi placeamus iugiter et sacrosancte tue matri Marie virgini. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Per Marie suffragia que est mater sue prolis et filia. Quoniam tu solus Sanctus. Maria sola mater innupta.Tu solus Dominus. Maria sola Domina. Tu solus Altissimus, Pater Marie et filius Iesu Christe, cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.

Benedictio dyaconi ante evangelium.
Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis ut competenter pronuncies evangelium pacis omnibus nobis. In nomine Patris + et Spiritussancti. Amen.

Dyaconus lecturus evangelium dicat.
Da mihi Domine sermonem rectum et benesonantem in os meum ut placeant tibi verba mea et omnibus audientibus et credentibus verbum Dei propter nomen sanctum tuum in vitam eternam. Amen.

Finito evangelio dicat hec oratio.
Per istos sermones sancti evangelii pacis indulgeat nobis Dominus universa nostra delicta: et sit pax omnibus audientibus et credentibus verbum Dei. Amen.

Credo.

Dyacono offerente calicem cum patena et oblata superposita dicat sacerdos.
Sancti+fica quesumus Domine hanc oblationem ut nobis unigeniti tui corpus et sanguis efficiatur. In nomine Patris et Filii et Spiritussancti. Amen.

Sacerdos accepta oblatione procedat ad medium altaris et dicturus orationem teneat calicem in manibus cum patena et oblata desuper locata.
Suscipe sanctam [sic] Trinitas hanc oblationem quå tibi offerimus: in memoriam passionis, resurrectionis, et ascensionis Domini nostri Jesu Christi. Et in honore sanctissime et perpetue virginis Marie. Et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andree: et omnibus sanctorum tuorum. Ut illis proficiat ad honore, nobis autem ad salutem. Et illi pro nobis intercedere digneris in celis quorum memoriam agimus in terris. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Postea deponat calicem super altare in modum crucis: et hostiam ante pedes calicis et patenam aliquantulum super corporali ad dexteram et cooperiat calicem cum corporali dicens.
Acceptum sit omnipotenti Deo sacrificium nostrum. In nomine Patris et Filii et Spiritusssancti. Amen.

Deinde benedicat utrumque simul dicens.
Veni sanctificator omnipotens eterne Deus ac bene+dic hoc incensum et acceptabile fiat Domino in odorem suavitatis. Amen.

Deinde incenset sacrificium dicens
Incensum istud ad te benedictum ascendat ad te Domine et descendat super nos misericordia tua. Domine clamavi ad te exaudi me. Intende voci mee dum clamavero ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Deinde lavet manus et dicat.
Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum, Domine. Ut audiam vocem laudis tue, et enarrem universa mirabilia tua. Domine, dilexi decorem domus tue, et locum habitationis glorie tue. Ne perdas cum impiis Deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me et miserere mei: Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te, Domine. Gloria Patri

Postea pre dēsañ [?} medium altaris dicat orationem sequentem, profunde inclinante.
In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur ad te et sic fiat sacrificum nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeat tibi Domine Deus omnipotens Pater. In nomine Patris et Filii et Spiritussancti. Amen.

Deinde vertens se ad populum dicat
Orate pro me fratres et sorores ut meum pariter et vestrum in conspectu Domini acceptum sit sacrificium.

Deinde dicat secretas et in fine ultime secrete dicat Per Dominum usque ad Per omnia secula seculorum.

[Here are the prefaces, each beginning Aeterne Deus].

Sanctus. Sanctus. Sanctus Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt celi et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Bene+dictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.


Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus et petimus, 
Hic osculetur altare
uti accepta habeas et benedicas hec + dona, hec + munera, hec + sancta sacrificia illibata. In primis, que tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et Rege nostro N. et omnibus orthododoxis atque catholice, et apostolice fidei cultoribus.

Petitio secunda pro fratribus spiritualibus.
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. 
Hic faciat memoriam recommendatorum: sed non longam quia periculosa forte erit.
et omnium circumstantium, atque fidelium christianorum quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se, suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ: tibique reddunt vota sua eterno Deo, vivo et vero.

Petitio teria pro sacerdotibus et ministris. Hic interservuntur aliqua verba in precipuis festivitatibus.
Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper Virginis Marie, Genetricis Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andree, Jacobi, Joannis, Thome, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et Thaddæi: Lini, Cleti, Clementis, Silvestri, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Crisogoni, Joannis et Pauli, Cosmæ et Damiani: Et eos quorum hodie gloriosus celebratur triumphus: et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen

Hic interservuntur aliqua verba in precipuis festivitatibus. Inclinet se ante altare dicens
Hanc igitur oblationem servitutis nostre, sed et cuncte familiæ tue, quesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Hic erigat se sacerdos dicens:
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quæsumus, 
Signet super calicem et hostiam simul. 
bene+dictam, adscri+ptam, ra+tam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris:  
Hic faciat primo crucem super solam hostiam deinde super solum calicem, dicens:
ut nobis Cor+pus et San+guis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.

Tersis digitis oblatam accipiat dicens:
Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabilis manus suas, 
Hic accipiat panem in manus: et sursum erigat visum absque mora:
et elevatis oculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipotentem tibi gratias agens, bene+dixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim corpus meum.
Hic hostia levetur et reponatur: deinde calicem accipiat dicens.
Simili modo postquam cenatum est, accipiens et hunc preclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas: item tibi gratias agens, bene+dixit deditque discipulis suis dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes. Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et æterni testamenti: misterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Hic calicem levat et postmodum reponat et cooperiat dicens: 
Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.

Hic extendat brachia in modum crucis sursum elevata. 
Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatæ passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in cælos gloriosæ ascensionis: offerimus preclare maiestati tue de tuis donis ac datis,
Hic faciat tres cruces insuper utrumque dicens
hostiam + puram, hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam, 
Hic signet corpus Domini solum.
Panem + sanctum vite æterne,
Signet calicem solum.
et Calicem + salutis perpetuæ. Supra que propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ: et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Cancellatis manibus inclinans se dicat:
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, iube hec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinæ maiestatis tuæ: 
Erigens se, osculetur altare dicens:
ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui
Hic primo signet Corpus Domini: deinde Sanguinem
Cor+pus, et Sangui+nem sumpserimus, 
Hic signet seipsum.
omni bene+dictione celesti et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Petitio iiii pro universis fidelibus defunctis in q due orationes dicuntur.
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. 
Hic meditandum et pro familiaribus animis [?] defunctis. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulges, deprecamur. Per eundum Christum Dominum nostrum. Amen.

Hic exaltans vocem paululum tundet pectus parum [?] cum summitatibus illorum [?] solummom [???] digitorum quibus sacrum altaris non tangitur dicens:
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam, et societatem donare digneris, cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus: cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cæcilia, Anastasia, et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non æstimator meriti, sed veniæ, quæsumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. 
Hic non dicatur amen.
Per quem hec omnia, Domine, semper bona creas,
Hic signat ter utrumque, dicens:
sancti+ficas, vivi+ficas, bene+dicis, et prestas nobis. 
Deinde discooperiat calicem, et sumat Corpus Domini inter manus et faciat quinque cruces cum Corpore Domini super calicem: secunda crux calici coequetur videlicet de labio ad labium: tertia infra calicem: quarta fiat sicut prima: quinta inter calicem et presbiterum. 
Per ip+sum,  et cum ip+so,  et in ip+so, est tibi Deo Patri + omnipotenti,  in unitate + Spiritussancti, omnis honor, et gloria.

Deinde deponat Corpus Domini: et cooperiat calicem cum corporali et postea alta voce incipiat.
Per omnia secula seculorum. Amen. Oremus. Preceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere. Pater noster, qui es in celis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo.

Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, præsentibus, et futuris: et intercedente beata et gloriosa semperque Virgine Dei Genitrice Maria, et beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, cum omnibus Sanctis, da propitius 
Hic accipiat patenam et osculetur eam
pacem in diebus nostris: 
Hic supra caput in modum crucis cum patena signet
ut, ope misericordie tue adjuti, 
Hic tangat pectus in modum crucis cum patena
et a peccato simus semper liberi, 
Hic tangat oculos:
et ab omni perturbatione securi.
Hic deposita patena ante pedes calicis: discooperiatur calix et Corpus Domini utraque manu teneatur supra medium calicis, et frangatur primo in duas particulas: et particula dextre manus locetur in patena. Dein frangatur particula residua in sinistra manu iterum in duas partes: et pars sinistre manus locetur in patena cum prima parte. Sed tertiam teneat super calicem dicens:
Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum 
Hic fiat prima fractio
Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate
Secunda fractio:
Spiritussancti Deus.
Deinde teneat tertiam partem super calicem donec misceatur cum sanguine, et paululum calicem levet dum dicitur
Per omnia secula seculorum. 
Et statim deponat.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

Deinde commiscetur Corpus cum Sanguine dicat.
Hec sacrosancta commixtio et consecratio Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi fiat mihi et omnibus sumentibus salus mentis et corporis et ad vitam eternam promerendam et capescendam sit preparatio salutaris. Amen.

Oratio subscripta dicatur antequam pax detur que non pretermittatur nisique Missa fiat pro defunctis: et in die cene Domini. [this para diff to read]
Domine Jhesu Christe qui dixisti apostolis tuis; pacem meam do vobis pacem relinquo vobis: ne respicias peccata mea sed fidem sancte ecclesie tue catholice: eamque secundum voluntatem tuam pacificare custodire adunare et regere digneris. Qui cum Patre et Spiritussancto vivis et regnas Deus per omnia secula seculorum. Amen.
Osculans [librum ?] et altare dicat
Pax Christi et sancte matris Ecclesie abundet semper in cordibus nostris.
Osculans sacrum[?] Corporis et Sanguinis dicat
per spiritumsanctum qui datus est nobis.
Dans pacem clerico dicat.
Pax tecum.
Respondeat clericus.
Et cum spiritu tuo.
Deinde subiungat presbiter.
Habete vinculum pacis et charitatis ut apti sitis misteriis sacrosanctis: per Christum Dominum nostrum. Amen.

Antequam communicet dicat orationes sequentes
Domine sancte pater omnipotens eterne Deus: da mihi hoc corpos et sanguinem filii tui Dominie nostri Jesus Christi ita digne sumere ut merear per hoc remissionem omnium peccatorum meorum accipere: et tuo sancto spiritu repleri: quia tu es Deus solus, et preter te non est alius, cuius regnum et imperium sine fine permanet in sæcula sæculorum. Amen. 

Oratio.
Domine Jesu Christe Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritusancto, per mortem tuam mundum vivificasti: libera me, quæso, per hoc sacr* [?] Corpus et Sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus meis et ab universis malis: et fac me tuis semper obedire mandatis: et a te nunquam in perpetuum separari permittas, Salvator mundi, qui cum eo Patre et eodem Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen. 

Accipiat patenam inter manus in quo locatum est Corpus Domini dicens:
Panem celestem accipiam et nomen Domini invocabo.

Deinde dicat ter.
Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea,

Hic signet se cum patena dicens:
Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam eternam. Amen.

Hic communicet et postea levet calicem dicens.
Quid retribuam Domino pro omnibus que retribuit mihi. Calicem salutaris acipiam et nomen Domini invocabo. Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.

Hic signet se cum calice in modum crucis dicens.
Sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam eternam. Amen.

Postquam communicaverit dicat
Corpus tuum Domine quod sumpsi, et Sanguis, quem potavi, adhereat semper in visceribus meis: et presta; ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate spiritus sancti. Per omnia secula seculorum. Amen.

Deinde lavet digitos: et sumpta lotione veniat ad medium altaris et ibi inclinatus dicat
Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus: et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Amen.

Deinde lavet manus dicens psalmus
Nunc dimittis
usque ad finem. Hic legatur cõro [??].

Dictoque Ita missa est inclinet se sacerdos dicens
Placeat tibi sancta Trinitas obsequium servitutis meæ et præsta, ut hoc sacrificium quod oculis tuæ majestatis indignus obtuli tibi sit acceptabile, mihique et omnibus pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile: hic et in vitam eternam. In qua vivis et regnas Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde fiat benedictio super populum dicens,
Benedicat vos divina maiestas Pa+ter et Fi+lius et Spiritus+sanctus. Amen.

Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Initum sancti evangelii secundum Joannem.
In principio erat. a xiii.




6 comments:

Fr Ray Blake said...

Fascinating, well done!

Ben said...

Magnificent work! I'll go through it when I have a chance & see if I can solve any of your difficulties. The word after 'Hic legatur' after communion is probably 'Complenda', which was the term used for the Post-Communion prayer in the Nidaros books.

The relationship with Sarum is complex. All the Scandinavian uses show their English roots, as the region was largely evangelised by English missionaries in the pre-Sarum period; but in later centuries there was a lot of direct borrowing from Sarum, as well as from North German & Roman uses. Lilli Gjerlow worked this out by studying the texts; Gisela Attinger later studied the chant melodies and came to very similar conclusions.

MOT said...

At two points it is obvious that the transcription is mistaken: "Maria sanctificans" and "Maria coronans". Clearly, it should be "Mariam sanctificans" and "Mariam coronans", probably appearing as "Mariã sanctificans" and "Mariã coronans". Mary (Maria, nominative case) should not be given as the one who does the sanctifying and the crowning.

Pastor in Valle said...

Thanks, MOT, you're right, of course. As I wrote, I just bunged it down without reviewing it, and these things slip through. Anyway, it's corrected now.

minas said...

I really admire those liturgy-lovers who just sit down and type out some long forgotten Use. I am glad there are people like that! Thank you for the Nidaros text. One thing I find interesting is that many northern Uses end the communion with the Nunc dimittis.

+Gary Carson
Aguascalientes, Mexico

minas said...

Wonderful that there are liturgy-lovers, who just sit down one evening and type out some long forgottem Use! Thanks!

+Gary Carson
Aguascalientes, Mexico